- IMPAR Numerus
- IMPAR Numerusapud Gentiles olim, in Magicis inprimis eorum sacris, magni habitus. Plin. l. 28. c. 2. Cur impares numeras ad omnia vehementiores credimus? idque in febribus dierum observatione intelligitur. Unde Virgiliana. Pharmaceutria Ecl. 8. v. 73.Terna tibibaec primum triplici diversa coloreLicta circumdo, terque haec altaria circumEffigiem duco.Et paulo post, Ibid. v. 77.Necte tribus nodis ternos Amarylli colores.Rationem addit Ibid. v. 75.—— Numero Deus impare gaudet.Quo facit illud Lutarii ad Stat. Theb. l. 5. v. 87. Omnis imparr numerus prospera significat et viris adscribitur. sd vero, quod par, exit mfectum, atque perit in ordine suo: quod ergonibil agit, ut maneat, inferorum est. Et ubique mortuis geminum, h. e. parem adscribit numerum, etc. Hinc Romanos parilem numerum in Anni sui computatione semper vitêsse, et statim a Numa, qui Annum Romuli correxit, unum diem abundâste quod impar numerus plenus et faustior haberetur, ait Censorin. Vide Salmas. ad Solin. p. 19. At Pythagoraei parem impari pare ferebant, reste Plutarcho de imm. Verec. vide infra ubi de Numero, Quaternario, Part etc. uti de Imparibus Vett. tibiit, ubi de Tibia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.